ejercicios pronombres

23
Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena. 1 Analizar y traducir: illis nostrum nostri vobis tui me vos sibi sui ei eis eorum ea nobis mihi tibi huius illius nostrum vestris haec hoc horum haec harum hic vestri mea isto huic hunc illis istarum huc isti illius istae eidem eodem ipsis eae eis eiusdem eidem eadem ipsos eorum ipsi idem earumdem eius eisdem ipsum eis ii ipsa quae cuius quid quibus quod quorum quidanam cuiusque quibus quam cui quae quas quas quarum nostri mecum te vobiscum mea vestrum tui suus suorum vobis nostram suis tecum nostro mearum tuis illius isti haec illo ille istae huic illis istorum illi eo idem eundem eorum ipsi eam ipsius iisdem quos quarum quod qui quae quibus cuius quo utrius quid utrum utri utro

Upload: jtsaracho

Post on 18-Nov-2014

1.312 views

Category:

Documents


11 download

TRANSCRIPT

Page 1: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

1

Analizar y traducir:

illis nostrum nostri vobis tui

me vos sibi sui ei

eis eorum ea nobis mihi

tibi huius illius nostrum vestris

haec hoc horum haec harum

hic vestri mea isto huic

hunc illis istarum huc isti

illius istae eidem eodem ipsis

eae eis eiusdem eidem eadem

ipsos eorum ipsi idem earumdem

eius eisdem ipsum eis ii

ipsa quae cuius quid quibus

quod quorum quidanam cuiusque quibus

quam cui quae quas quas

quarum nostri mecum te vobiscum

mea vestrum tui suus suorum

vobis nostram suis tecum nostro

mearum tuis illius isti haec

illo ille istae huic illis

istorum illi eo idem eundem

eorum ipsi eam ipsius iisdem

quos quarum quod qui quae

quibus cuius quo utrius quid

utrum utri utro

Page 2: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

2

Declinar:

alius, -a, -ud alter, -ra, -rum quique, quaeque, quodque

uterque, utraque, utrumque

quivis, quaevis, quodvis quidam, quaedam, quoddam/quiddam

uterlibet, utralibet, utrumlibet

quispiam, quaepiam, quodpiam/quidpia

unusquisque, unaquaeque, unumquoque

nihil nemo nullus, -a, -um

Completar las concordancias siguientes:

meus viros virtute urbem equo tuus filius negotium amicis rerum suus iudicio rebus castris manu

Declinar los siguientes grupos:

hoc templum iste mundus illa legio iste tribunus illud bellum haec civitas iste homo admirabilis istud flumen longum haec navis oneraria ea pulchra mulier ipse dux idem ignavus hostis is pulcher puer ipsa domina idem latum mare tota urbs tria milia nulla pars tres legiones qui homo duo consules

Ejercicios de pronombres personales y posesivos.

Pronombres personales.

1. Illis nobis; mei, sibi; illorum; eas; illi; sui; illa; tibi; secum; illorum; nobiscum; vobiscum; mei.

2. Ego mihi ignosco. 3. Patrica communis est nostrum omnium parens. 4. Boni viri virtutem per se colunt. 5. Memoria vestri, amici carissimi, aeterna erit. 6. Saepe homines mali sibi nocent. 7. Ego lego, tu rides, vos luditis, sed nos omnes diligentes discipuli sumus. 8. Si tu, bone discipule, praecepta mea audies, ego magister te erudiam. 9. Plurimi vestrum, discipuli, multum litteras amant. 10. Hostes nobiscum acre proeliun pugnaverunt. 11. Deus mi, miserere mei!

Page 3: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

3

12. Vade, redde mihi legiones meas! 13. Deus numquam se fallit. 14. Homines secum vitia et virtutes portant. 15. Aristides et Themistocles dissimillimi erant inter se. 16. Tua memoria nostri nobis grata est. 17. Epaminondas Thebanus magnam sui reliquit famam.

Pronombres y adjetivos posesivos.

1. A vitiis et peccatis animum suum vir probus avocat. 2. Vale, mi optime frater! 3. Sapiens omnia secum portat. 4. Ego vestros, vos meos libros legitis. 5. Mea ipsius causa, multi nostrorum militum vitam amiserunt. 6. Caesar suos milites recensuit eteorum virtutem laudavit. 7. Perfuga se proditionis accusavit et sibi mortem cognoscivi. 8. Imperator militibus suis pulchram coronam aurean donavit. 9. Puer deos rogabat pro salute nostrum militum et nostrae patriae. 10. Rex, tuae minae nequ me, neque meos comites terrent. 11. Micipsa Iugurtam in regnum suum accepit. 12. Tiberius Graccus a suis ipsius civibus mortem habuit. 13. Deum ex eius operibus agnoscimus. 14. Poetae numquam versibus suis contenti sunt.

1. Marcus semper se laudat. 2. Tu te in custodiam dedisti apud M. Lepidum. 3. Tu me amas, ego te amo. 4. Ad me venies. 5. Nobis fabulam narravit. 6. Magister discipulos suos amat et vitia eorum odit. 7. Ego eum amo. 8. Metus te a periculo non revocat. 9. Ad se Gallos vocat. 10. Tu mihi inimicus eris. 11. Illi sunt mei parentes. 12. Est amico meo hortus. 13. Secerne te a bonis. 14. Tu eius fratrem amas. 15. Tu Hispaniae res gestas legisti. 16. Catilina Roma discessit secumque suos eduxit. 17. Romanis magna spes victoriae erat. 18. In nobis est innata erga patriam caritas. 19. Misericordia tibi non debetur. 20. Cornelius nos tecum in agrum mittit. 21. Nos eorum fratrem amamus. 22. Hostibus magnae copiae erant. 23. Si servi mei me metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam

relinquerem.

Page 4: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

4

24. Vos estis patrueles mei. 25. Omnes in te odium habent, male de te cogitant, tibi male dicunt, tecum esse

recusant. 26. Tu nobiscum vivere non potes. 27. Pater pecuniam mihi dat. 28. Amici nobiscum bene agunt. 29. Vos eius sororis amatis. 30. Vobiscum bellum faciemus. 31. Me consulem in campo Martio interficere cupivisti. 32. Inter vos pugnatis. 33. Se tibi iunxerunt. 34. Te tuosque serva! 35. Homo secum vivit. 36. Dona eius mihi grata sunt. 37. Puer magistrum suum non amat. 38. Liberi fratris mei sunt mihi nepotes et neptes. 39. Me di deaeque omnes ament! 40. Tu rides, ego fleo; tu scelere vicisti, ego virtute vincam. 41. Aut tu me iuvabis, aut ego te. 42. Me lavo; te lavas; ille se lavat. 43. Filiae sororis meae sunt mihi neptes. 44. Agri agricolis multos fructus dant et eis gratissimi sunt. 45. Tecum et cum caris amicis libenter viverem, sed nunc me negotia multa in

Gallia retinet. 46. Ego reges eieci, vos tyrannum introduxisti. 47. Ille eum lavat. 48. Si vos valeis, bene est; ego valeo. 49. Mei maiores erant prudentes. 50. Hannibal venenum secum semper tenebat. 51. Mater filium amat, ego eam laudo. 52. Tibi pecuniam dedi. 53. Laborem aliis faciunt, non sibi. 54. Stulti se laudant; Antonius se laudat, nos eum vituperamus; Antonius sibi nocet. 55. Non ego Gallis sed Galli mihi bellum faciunt. 56. Mulier fratris mei est mea fratria et nurus parentum meorum. 57. Eum necaverunt. 58. Re impetrata, sese omnes flentes Caesaris ad pedes proiecerunt. 59. Poma talia mihi grata non sunt; ego porcis ea do. 60. Consul sibi domum aedificavit. 61. Illi sunt liberi hominis sapientioris. 62. Agricola cibum ei parat. 63. Unus vestrum me tradet. 64. Illi viri sunt potentes et magistri fratris mei. 65. Melior pars nostri est animus. 66. Tu mihi dona meliora quam eis das. 67. Agricolae ancilla cibum ei parat. 68. Mei avi sunt parentes patris mei et soceri matris meae. 69. Quisque sibi veritatem dicit. 70. Multi nostrum felices sunt, multi vestrum infelices. 71. Illa mulier socrus est fratris mei et mater fratriae meae.

Page 5: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

5

72. Gladius eius militis est longus. 73. Sapiens semper in se divitias habet; omnia mea mecum porto. 74. Vos eorum dona laudatis, earum dona culpatis. 75. Amita mea est soror patris meis et matertera soror matris meae. 76. Mater mecum veniet, postea vobiscum manebit. 77. Tibi iter iucundum erit. 78. Consobrini et consobrinae mei sunt filii fratrum meorum parentum. 79. Magister nos ad se vocabit. 80. Ego sum consobrinus liberis fratrum parentum meorum. 81. Omnes sese amant. 82. Marcus semper se laudat et me semper culpat. 83. De suis laudibus homines libenter praedicant. 84. Hostes se nobis tradidetrunt. 85. In speculo se videt. 86. Omnia tua mihi dedisti; itaque nun omnia mea sunt tua. 87. Caesar Gallos, omnium gentium bellicosissimos, domuit. 88. Nos nostrosque nostri milites fortiter defendent. 89. Nemo non sibi benignus est. 90. Meus filius oravit me ut poscerem tuam filiam uxorem sibi. 91. Dux sua merita militibus exposuit; postea dux eorum merita illis exposuit. 92. Amici rebus in adversis immemores nostri fuere. 93. Dux cum exercitu suo urbem cepit, sed eius incolis veniam dedit. 94. Consilium a me captum iamdiu est. 95. Fili, tu semper mecum eris et omnia mea tua erunt. 96. Mercator sua laudat, aliena culpat. 97. Ubi Carthago steterat, nunc urbs nova est. 98. Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros

eludebant. 99. Nobis ob merita tua carus es. 100. Homo doctus in se semper divitias habet. 101. Tibi librum reddo. 102. Antonius amicus meus est;ego amicus eius sum. 103. Tibi salutem meam committo. 104. Puer vobis carus est. 105. Cicero multos cives Romanos vi sententiarum suarum ducebat. 106. Patria communis est parens omnium nostrum. 107. Caesar fines hostium intravit, eorumque agros vastavit. 108. Mea puella passerem suum amabat et passer ad eam solam semper

pipiabat. 109. Praesidia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; mea domus tibi

pater,mihi clausa est. 110. Mea villa proxima mari est. 111. Caesar suas copias divisit, sed hostes eius consilium perspexerunt. 112. Ego vestri vestraeque summae virtutis numquam immemor ero. 113. Te superbia tua nos paene perdidisti. 114. Cicero sua carmina laudabat, sed omnes carmina eius irridebat. 115. Meum consilium est ita facere. 116. Vobis dico omnem veritatem. 117. Dux milites tertiae legionis maxime laudavit, eisque magna praemia

dedit.

Page 6: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

6

118. Nobis cara est virtus, vobis pecunia. 119. Nostri alacriores hostibus in proelio fuerunt. 120. Matres non sibi vivunt, sed liberis suis. 121. Caesar in itinere cum militibus suis erat et magnis intineribus in Italiam

pervenit. 122. Maxima pars nostrum totum diem in itinere fuit. 123. Callida vulpes a se periculum avertit. 124. Labienus Ilerdae nostros exspectabat. 125. Sapiens omnia sua secum portat. 126. Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt nostrosque

equites proelio lacessere coeperunt. 127. Dominus vobiscum sit. 128. Canis in lympharum speculo simulacruum suum vidit. 129. Nobis dixit veritatem. 130. Raras epistulas ad me mittis, amice; tardus esse non debes; amicorum

epistulae magnam laetitiam mihi important: inter nos saepe scribere debemus; ita minus molesta mihi absentia erit, et ego tibi semper gratus ero.

131. Ego vitium tuum non vitupero; tu contra saepe mea vituperavisti. 132. Nos neque aurum neque argentum habebimus, sed nos aurum et

argentum numquam vincet. 133. Prudens vir res suas secum portat. 134. Nostri in suis agris adversariorum copias videbunt. 135. Tecum vivere non possum. 136. Virtus tua me amicum tibi facit. 137. Ego laboro; tu semper otiosus es. Multi ex agris in oppida venient; pauci

ex oppidis in vicos migrabunt. 138. Ita a nostris acriter in hostes, dato signo, impetus factus est. 139. Tua dicta mihi grata sunt, sed facta mihi non placent. 140. Inimici mei mea mihi adimunt. 141. Amicus mihi litteras mittit.

La cigarra y las hormigas.

Fomicae frumentum, aestate comportatum, hieme siccabant. Ecce cicada fame cruciata iis appropinquavit et, ut cibum secum communicarent, rogavit. Huic illae: Ubi aestate fuisti? Cur non victum comparavisti? Ad haec cicada resondit: In pratis cantabam. Tum illae: Si aestate cantasti, hieme salta.

El lobo y el cordero.

Ad rivum adpropinquaverant lupus et agnus, siti compulsi. Superior stabat lupus longeque inferior agnus. Lupus statim, "Cur", inquit, "mihi aquam turavisti?" Agnus timide, "Ego", inuit, "tibi aquam non turbavi, nam inferior sum; potius tu mihi aquam turbaveras". Tum lupus iratus: "Ante hos sex menses bituparavisti me". Agnus, "Tum", inqui, "nondum natus eram". -"Pater tuus", inquit lupus, "me vituperavit". Et sine mora agnum miserrimum lacerat et devorat.

Haec fabula ad eos spectat qui sine causa inncocentes vexant.

Texto de Valentí Fiol.

Page 7: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

7

Ejercicios de pronombres demostrativos. 1. Frater huius hanc civitatem illo consilio conservabit. 2. Hic liber meus est, ille tuus est. 3. Puer vobis carus est, soror eius parentibus suis est cara. 4. Horum militum vestimenta sunt alba. 5. His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit. 6. Aetas constans hominis fortior est. 7. Laudatur ab his, culpatur ab illis. 8. Hic rex illum succesit. 9. Illa sententia illius Ciceronis est. 10. Haec est domus illius senioris. 11. Corpus pueri in mare ab isto homine trahebatur sed puer ab amicis

conservabitur. 12. Ista vidua est mater illorum duorum infantium. 13. Illi consules bene egerunt in senatu. 14. Grave est hoc crimen, me agente; te accusante, nullum. 15. Mea iuventus dulcior est quam tua. 16. Primus ad cibum vocatur et prium pulmentum illi datur. 17. In illo tempore omnia meliora fuerunt. 18. Haec non sunt bona. 19. Hoc anno populus legis agrariae auctorem tribunum creavit. 20. Senium huius maiora natu laboriosum est. 21. Istos homines bene cognosco. 22. Hic est ille Demosthenes, clarus orator. 23. Vestra causa vobis melior est, nobis optima, illis pessima. 24. Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; illa in tua, haec in deorum

potestate est. 25. Istud tibi dico: semper veritatem dicas. 26. His diebus pater tuus mecum erat. 27. Incolae illarum regionum libertatem spectabant. 28. Non tu mortalis es sed corpus istud. 29. Hoc anno bene omnia procedunt. 30. Iste orator se semper laudat. 31. Huius pueri pater est in illa villa. 32. Ista, dicis, falsa sunt. 33. Haec verba non intellego. 34. Huius mundi pater et dominus Deus noster est. 35. Tunc magna Graecorum multitudo in litora Asiae migravit et in illam regionem

mores et artes transportavit. 36. Darium clades illa non fregerat; nam statim de novo bello cogitavit. Decessit

autem inmature; Xerxes, filius huius et successor, in incepto permansit. 37. Huic civitati monten adiunxit.

Ejercicios de demostrativos y adverbios de lugar. 1. Hic me dolor frangit, haec cura sollicitat. 2. Hae causae aperuerunt Alpes Hasrubali. 3. Romulus et Numa fuerunt primi Romanorum reges; hic fuit pius, ille bellicosus.

Page 8: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

8

4. Nostra omnis vis in animo et corpore sita est; ille nobis cum diis, hoc cum belluis commune est.

5. Ista audacia punita erit. 6. Iste homo ceteris hominibus saepe mera mendacia narrat. 7. Muta iam istam mentem, crede mihi! 8. Maxima pars istiusd turbae patria caret. 9. Illi subito se ex silvis eiecerunt. 10. Dicitur "cum illis", sed "cum nobis" non dicitur; dicitur "nobiscum", "mecum" et

"tecum", non "cum me", et "cum te". 11. Tum hostes suo more victoriam conclamant, deinde Romanos interficiunt

bonaque eorum diripiunt. 12. Non egeo medicina; me ipse consolor. 13. Inventa sunt specula ut homo se ipsum noceret. 14. Inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. 15. Pythagoras fuit in Italia iisdem temporibus, quibus Lucius Brutus Italiam

liberavit. 16. Bello Troiano dei ipsi pugnaverunt; eidem dei semper eidem populo favebant;

Venus iosa Hectorem ipsum in proelio adiuvit. 17. Hic canit gallus, illic gemit turtur. 18. Huc ades, Tityre: hic requiescemus sub umbra. 19. Omnes qui istinc veniunt tuam integritatem laudant. 20. Dum in dubio est animus, huc et illuc impellitur. 21. Via Appia in duas partes Capuae finditur, hac itur ad Brundisium, illac ad

Rhegium. 22. Abi illuc, unde venisti. 23. Ibi manebunt, ubi tu illos constitueris. 24. Romae, in iudiciis, eum quo dicebat, patronus verbis "nos, hic", designabat, quia

eum iuxta se habebat. Adversarium autem, qui ex altera parte tribunalis stabat, verbis "tu, iste" compellabat eumque semper increpabat; unde fortasse verbum "iste" malum et inimicum hominem designavit. De iudice contra, qui in summo tribunali sedebat, quoties patronus dicebat, eum verbo "ille" designabat. Nonne hac de causa verbum "ille" magnum et laude dignum virum significavit, quoniam iudicem patronus semper laudabat?

Ejercicios de pronombres enfáticos. 1. Hodie tibi dico eadem quae heri dixi. 2. Est hic anus pauper: eius filiam ille amat perdite. 3. Hic liber idem est ac heri lexi. 4. Inter eas silvas hostes in occulto se continebant. 5. Ego ipse Paulum in foro vidi. 6. Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. 7. Omnes consules eandem sententiam exponunt. 8. Non idem labor iisdem semper iucundus est. 9. In foro vidi ipsum Caesarem. 10. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano, nec clarior. 11. Regulus Carthaginiensibus se reddidit neque eum caritas patriae retinuit. 12. Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. 13. Vestis eadem eidem mulieri non semper grata est. 14. Eodem die equitum magnam partem trans flumen ducit.

Page 9: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

9

15. Caesar tres legiones conscribit; cum iis Massiliam contendit. 16. Unde turpis oratio incepta sit, eodem terminetur! 17. Pueri eorumdem parentum non semper similes sunt. 18. His rebus confectis, Caesar milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem

petit. 19. Id oppidum ab Sidoniis conditum est. 20. Id nos Latine "gloriosum" dicimus, Graeci "alazon" dicunt. 21. Ipse iuvenis eisdem magistris est gratus. 22. Helvetii fere cottidianis proeliis cum Germanis contendunt; aut suis finibus eos

prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. 23. Eosdem cursus cucurrerunt. 24. Cimon incidit in eadem invidiam quam pater. 25. Terentia tibi agit gratias; id est mihi gratissimum. 26. Se ipsum lavat. 27. Tu ipse istius audaciam defendis! 28. Ipsis parentibus grata est haec puella. 29. Caesar hibernis legatum praeposuit; ipse in Citeriorem Galliam contendit. 30. Hanc puellam ille puer, illam hic amat. 31. Ea optima filia est. 32. Servus huic ancillae osculum dat. 33. Vultus hominis species eiusdem animi est; ipsi oculi eiusdem formae non sunt. 34. Idem semper sum. 35. Pedes huius pueri maiores quam ipsius manus sunt. 36. Ei morbo nomen est avaritia.

Ejercicios de pronombres anafóricos. 1. Is ager maior est quam ille. 2. Ubi est mater? Eam non video. 3. Romulus primus rex fuit. Eum Numa Pompilius succesit. 4. Hodie pluit, id mihi non placet. 5. Is non sum, qui amicos non habeam.

Ejercicios de pronombres indefinidos. Alius empleado doble, es decir en correlación, significa en el singular (alius... alius) "uno... el otro", en el plural (alii... alii) "unos... otros". Alter... alter significa lo mismo, pero solamente tratándose de dos. Encontrándose alius repetido en la misma frase en forma diferente, hay que traducirlos en español como si fueran correlativos, aun no siéndolo en latín:

Mulieres aliae alia laudant "Unas mujeres alaban unas cosas, y otras otras". Alius alius mores laudat "Uno alaba las costumbres de una persona, y otro las deotra".

1. Castor et Pollux fratres erant, alter mortalis, alter inmortalis. 2. Aut nemo aut, si quisquam, ille sapiens fuit. 3. Utra puella albior est? 4. Nemo vitia sua videt.

Page 10: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

10

5. Utri senum filia viam monstrat? 6. Dubium est, utri urbi maiores divitiae fuerint, Romae an Carthagini. 7. Utraeque sunt pulchrae. 8. Est amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarum rerum cum

benevolentia et caritate consensio. 9. Optium quidque rarissimum est. 10. Neutrius exercitus dux timidus erat. 11. Gallia est omnis dibisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam

Aquitani, tertiam qui ipsorim lingua Celtae, nostra Galli appellantur. 12. Achilles post mortem Patrocli nihil aliud cogitavit nisi caedem Hectoris. 13. Aut nemo, quod magis credo, aut si quisquam ille fuit sapiens. 14. Qualis vita, talis mortis. 15. Uni soli tot militum dux coronam dat. 16. Elephante belluarum nulla prudentior 17. Alii aliud iisdem de rebus sentiunt. 18. Aliud quodpiam caput. 19. Fratrum optimorum equum validissimum, alteri ensem dat. 20. Omnes homines aut liberi sunt aut servi: Rursus liberorum hominum alii ingenui

sunt, alii libertini. Ingenui sunt qui liberi nati sunt; libertini qui iusta servitute manumissi sunt.

21. Alius taurus est ferocior quam hic. 22. Praeclarum est dictum Solonis, unius ex septem sapientibus: Nemo ante mortem

beatus est. 23. Europam Xerxes cum tantis copiis invasit, quantas neque antea, neque postea

habuit quisquam. 24. Mulieres aliae alia amant. 25. Aper est ferocior quam sus. 26. In foro aliquae tabernae librariae sunt. 27. Nonnullae aves sunt pulchrae. 28. Milites alius agros, alius armenta et equos laudant. 29. Hostes in altera fluminis ripa castra statuerunt. 30. Gallinae et pulli utiles sunt vitae hominis. 31. Hic vobis pacem et bellum portamus: utrum placeat sumite. 32. Sparta et Athenae potentissimae totius Graeciae civitates fuerunt. 33. Mater puellis dona diversa dat; alli dat aurum, alii argentum. 34. Utrius populi est haedus? 35. Postea Numa Pompilius rex creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed

non minus civitati quam Romulus profuit, nam leges Romanis moresque constituit.

36. Nulla bellua est in horto, omnes sunt in monte. 37. Nemimi molestus est; nullius mores culpat. 38. Erat talis qualem te video. 39. Cuiusnam vestrum est caper? 40. Homo sum, humani nihil a me alienum puto. 41. Pater maiora dona filiae quam ulli filiorum dat. 42. Alter copiis terrestribus clara erat, alterius classis maior erat quam ullius civitatis

Graeciae. 43. Nullius. 44. Hannibal cum Scipione et eius collega T. Longo qui apud Trebiam adversus eum

venerant, acriter pugnavit; utrumque profligavit.

Page 11: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

11

45. Homo avarus est neque ulli carus. 46. Utrique genti facile erat belli mala vitare

Lupus et Haedus.

Haedus quondam in stabulo manebat in quo a matre capra relictus erat. Saepe secum pavidum animal cogitabat: "Quid facit mater? Quam ob causam me solum reliquit?" Tum lupus, qui fame urgebatur, accedit, ostium pulsat et caprina voce haedum vocat. "Quis ostium pulsat?" interrogat haedus. "Mater tua, respondit latro. Iuanuam aperi". At haedus, qui voce non erat deceptus dixit: "Quanta est fraus tua! Ad me vox pervenit caprina, sed per rimas lupum video. Non aperiam". Quid potest esse sine diffidentia tutum?

Ejercicios de pronombres-adjetivos indefinidos. 1. Etiam capillus unus habet umbram suam. 2. Acurrit quidam, notus mihi nomine tantum. 3. Ambo unius aetatis clarissimi viri fuerunt. 4. Si quis miles imperatori non oboedierit, punietur. 5. Unis moribus vivunt. 6. Quaedam bestiolae unum diem vivunt. 7. Unum atque idem sentiunt. 8. Si quis est felix, semper aliquis ei invidet. 9. Pompeius plus potest unus quam ceteri omnes. 10. Poeta quidam Augustum aliquid quotidie rogabat. 11. Belgae unis Suebis virtute concedunt. 12. Si quam iniuriamab aliquo accepero, ei ignoscam. 13. Stoici soli ex omnibus id censent. 14. Quodam die me ad cenam vocavit. 15. Quidam homines se totos tradiderunt voluptatibus. 16. Si cui crimen notum est, praetori indicato. 17. Ea tota nocte continenter ierunt. 18. Quod cuique obtigit, is quisque teneat. 19. Sapiens omnem caelum,totamque terram cum universo mari mente complectitur. 20. Si quid alicuis pretii habes, mihi dabis. 21. Pompeius cum Caesare bellum gessit; alterius ducis causa melior videbatur,

alterius firmior. 22. Sibi quisque confidat. 23. Culpam excusare altera culpa est. 24. Quidquid agis, prudenter agas et respice finem. 25. Agesilaus fuit claudus altero pede. 26. Optimum quidque rarissimum est. 27. Carthaginienses et Romani alteri alteros aliquantum attriverant. 28. Si quis nullum filium habet, ei licet filium alterius adoptare. 29. Ducum alter exercitum perdidit alter vendidit. 30. In ipsa curia non nemo hostis est. 31. Quinto quoque anno Sicilia tota censetur. 32. Nemo pulchras res non admiratur. 33. Alter alterum amat. 34. Nihil de nulla re creari potest ab homine.

Page 12: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

12

35. Caesar firmum praesidium in Remis collocavit ne quam a finitimis calamitatem acciperent.

36. Si nulla est divinatio, nulli sunt dii. 37. Dux callidus alia cogitabat, alia simulabat. 38. Nullos non honores cepit. 39. Quisque suae fortunae faber est. 40. Nullius boni sine socio iucunda possessio est. 41. Alium honores, alium opes vinciunt. 42. Nullius rei cupidior es quam pecuniae. 43. Si cui, quid ille promisit, id erit fixum. 44. Virtute qui praediti sunt, soli sunt divites; soli enim possident res fructosas et

sempiternas, soli contenti sunt rebus suis, nihil appetunt, nulla re egent, nihil requirunt.

45. Alius voluptati servit, alius pecuniae, alius honoribus. 46. Nihil tibi deest praeter voluntatem. 47. Quotidie aliquod vitium emendabis. 48. Non nihil temporis Romae permansi. 49. Suis armis quaeque bestia se defendit, alia cornibus, alia dentibus, alia unguibus. 50. In quo vitio nihil mali non inest. 51. Territi omnes tacuerunt neque quisquam respondere ausus est. 52. Nihil est utilius sale et sole. 53. Aliud alii natura iter ostendit. 54. Hoc unum scio: nihil scio. 55. Mitte aliquem tuorum domum meam. 56. Mors nemini parcit. 57. Ita duos reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. 58. Nullius vita supra leges est. 59. Erant in quadam civitate rex et regina. 60. Nemo omnia scit. 61. Quae minus tuta erant, alia fossis, alia vallis, alia turribus muniebant. 62. Aperte aduantem nemo non videt. 63. Nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam Dei. 64. Nemo non vidit id prodigium. 65. Alid est dolore, aliud non gaudere. 66. Nemo sine vitio est.

Emplazamiento ideal de Roma.

Urbi locum incredibili opportunitate Romulus delegit; nom enim ad mare admovit, quod ei fuit facillimum, sed sensit ac vidit non sse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis condererunt, quod essent urbes maritimae multis periculis oppositae. Nam terra continens adventus hostium multis indiciis ante denuntiat. Maritimae urbes contaminantur novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non solum merces adventiciae, sed etiam mores: nihil igitur potest ex patriis institutis manere integrum. Cives earum non harent suis sedibus, sed mercandi et navigandi cupiditate agrorum et armorum cultum saepe relinquunt (adaptación de Cicerón).

La república romana.

Septem fuerunt Romani reges, quorum ultimus Tarquinius Superbus fuit.

Page 13: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

13

Expulso rege Tarquinio, duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius Colatinus. At libertas modo parte per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in iuventute Romana adulescentes aliquot, sodales filiorum Tarquinii Superbi. Hi de accipiendo in urbem rege colloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. Sermonem eorum ex servis unum excepit; rem ad consules detulit. Scriptae ad Tarquinium Superbum litterae manifestum facinus fecerunt.

Proditores in vincula coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum ligati iuvenes nobilissimi: sed prae ceteris liberi consulis omnium in se oculos convertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis caedunt, securique feriunt. Supplicii non spectaor modo, ed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.

Hispania. Su situación. El estrecho de Gibraltar.

Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua irrumpens oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. Hinc intranti dextera Africa est, laeva Europa, inter has Asia.

Quindecim milia passuum in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, quinque milia passuum in latitudinem. Utrimque montes coercent claustra: hunc Abylam (in Africa), illum Calpem (in Europa) vocant, Columnas Herculis utrumque (adaptaciones de Plinio el Viejo y Pomponio Mela).

En el circo.

Romanos ludi circenses magnopere delectabant. Plerumque theatro antepobant Circum Maximum, qui ducenta quiquaginta milia sectantium continere poterat. Die ludorum pompa e Capitolio in Circum Maximum procedit. Praecedit aedilis in quadrigis vectus; equites, aurigae, currusque magnifice ornati succedunt. Aurigae, dextra manu flagellum, sinistra habenas gerentes, caput galea regunt corpusque suum habenis cingunt, ut eas firmiter teneant. Cultros tamen habent, ut si forte de curru decidant, habenas cultro secent. Cursus incipiunt. Aedilis, qui ludus praeest, mappam albam in arenam mittit. Ita signum dat. Statim equi e carceribus apertis in arenam procurrunt. Clamore ingenti spectatores aurigas monent: stant, clamant, plaudunt. Volantes in pulvere quadrigae vix aspici possunt. Aurigae equos flagello concitant, nam spatium arenae septies decurrere debent, ad metas equos ita flectentes, ut eas non offendant neque currus frangatur. Equorum velocitas et aurigarum calliditas populum delectat, omnesue laetitiam studiumque magno clamore et plausu significant. Sed ex aurigis unus prope metam flectit eamque sinistra rota offendit et currus frangitur. Insequens auriga continuo consistere et equos sustinere cogitur. Tun tertius facile aemulos superat et primus ad calcem venit victoriamque obtinet.

Espectáculos sangrientos.

Romae spectacula varii generis saepe edita sunt histriones, ludi circenses, athletae, naumachiae, venationes, sed praecipue munus gladiatorium. Gladiatorum spectaculum crudele et inhumanum est atque eorum condicio atrox, nam pristinam libertatem patriamque desiderant gravissima disciplina in officio continentur. Etenim plerique gladoatorum a Romanis in bello capti sunt; deinde in ludo gladiatorio lanista hos servos

Page 14: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

14

feroces et fortes ad dimicandum ligneis gladiis exercent. Ubi circenses ludi appropinquant magno pretio a domino locantur et in Circum vel in Amphitheatrum adducuntur, ubi ferro decertant. Hodie in Amphitheatro duo gladiatores inter se fortiter ugnabant. Unus ex his, qui saepe ante victoriam obtinuerat, in arena graviter saucius cecidit. Laevam manum sustulit. Ita populo salutem petiit: nonnumquam enim populus gladiatori victo parcit. Sed princeps pollicem vertit, idque incredibili clamore et plausu a populo comprobatum est. Tunc gladitor victus uno ictu a victore interfectus est.

Saepe etiam Christiani ad bestias damnatur. Sed Christianos numquam deficiet fortitudo animi, quia eis a Deo dabitur. Quondam cum aperirentur leonum saepta, senem sacerdotem multitudo Christianorum orantium circumvenit. At ille placido ore eis dixit: "Ne ignavi simus, atque pro fide laeri mortem oppetamus; non una cum corpore animus exstinguitur, sed nobis in arena cadentibus caelum aperitur".

Opinión de dos romanos ilustres sobre los espectáculos públicos.

Fuerunt venationes binae, per dies quinque, quas magnificas fuisse nemo negat; sed quae potest homini polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur, aut praeclara bestia venabulo transverberatur. Extremus elephantorum dies fuit, in quo admiratio magna fuit ulgi atque turbae, delectatio autem nulla exstitit (adaptación de Cicerón).

Circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum, nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homine videre. Si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc, ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos, equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina, relinquent (adaptación de Plinio el Joven).

Textos de S. Segura, ed. Anaya.

Ejercicios de pronombres enfáticos. 1. Hodie tibi dico eadem quae heri dixi. 2. Est hic anus pauper: eius filiam ille amat perdite. 3. Hic liber idem est ac heri lexi. 4. Inter eas silvas hostes in occulto se continebant. 5. Ego ipse Paulum in foro vidi. 6. Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. 7. Omnes consules eandem sententiam exponunt. 8. Non idem labor iisdem semper iucundus est. 9. In foro vidi ipsum Caesarem. 10. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano, nec clarior. 11. Regulus Carthaginiensibus se reddidit neque eum caritas patriae retinuit. 12. Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. 13. Vestis eadem eidem mulieri non semper grata est. 14. Eodem die equitum magnam partem trans flumen ducit. 15. Caesar tres legiones conscribit; cum iis Massiliam contendit. 16. Unde turpis oratio incepta sit, eodem terminetur!

Page 15: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

15

17. Pueri eorumdem parentum non semper similes sunt. 18. His rebus confectis, Caesar milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem

petit. 19. Id oppidum ab Sidoniis conditum est. 20. Id nos Latine "gloriosum" dicimus, Graeci "alazon" dicunt. 21. Ipse iuvenis eisdem magistris est gratus. 22. Helvetii fere cottidianis proeliis cum Germanis contendunt; aut suis finibus eos

prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. 23. Eosdem cursus cucurrerunt. 24. Cimon incidit in eadem invidiam quam pater. 25. Terentia tibi agit gratias; id est mihi gratissimum. 26. Se ipsum lavat. 27. Tu ipse istius audaciam defendis! 28. Ipsis parentibus grata est haec puella. 29. Caesar hibernis legatum praeposuit; ipse in Citeriorem Galliam contendit. 30. Hanc puellam ille puer, illam hic amat. 31. Ea optima filia est. 32. Servus huic ancillae osculum dat. 33. Vultus hominis species eiusdem animi est; ipsi oculi eiusdem formae non sunt. 34. Idem semper sum. 35. Pedes huius pueri maiores quam ipsius manus sunt. 36. Ei morbo nomen est avaritia.

Ejercicios de pronombres relativos e interrogativos. 1. Quis me vocat? Nemo. Quem vocas? Neminem. 2. Qui vestrum hoc fecit? Nemo nostrum. 3. Vir qui accedit pater meus est. 4. Quid est patria dulcius? 5. Vir quem vides illic, pater meus est. 6. Uter est dignior laudibus? Quis est dignissimus laude? 7. Sed quid ego video? 8. Libri, quos lego, mihi placent. 9. Cuius hic liber est? 10. Pecuniam, quam preastasti, tibo reddo. 11. Ecquid fecisti? Nihil. 12. Quis libertatem eorum delere coepit? 13. Septem reges Romam habuit, quorum nomina non memoro. 14. Quis est dominis tuus? 15. Maritum, quod caput Hispaniae est, visitavi. 16. Quibus est fortuna potior sapientia? Plerisque hominibus. 17. A quo praemium datum est? 18. Omniae quae dicis, bene scio. 19. Si quid cui bonum est. 20. Amici, quibus confido, multi non sunt. 21. Quid facies mane? 22. Puella, quae patria tua est? 23. Quo hodie audio, heri iam audivi. 24. Quisnam est miser? 25. Alexander in fronte constituit phalangem, quae validior fuit.

Page 16: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

16

26. Habetne Clodius pecuniam? 27. Quis est hoc adulescente castior, quis modestior? 28. Quae animalia in caelo et in terra sunt? 29. Quis est ille homo? 30. Quis est in hoc balneo? 31. Scisne quis sit? 32. Quinam homo ante domum eiulat? 33. Quomodo sunt parietes domus tuae? 34. Vidistine patrem meum eo tempore? 35. Cuius coloris? 36. Quo confugiunt? 37. Hannibal et Alexander praeclari imperatores fuerunt; utrius est maior bellica

gloria? 38. Quis filius parvus est? 39. Qui proderit mihi ista subtilitas? 40. Cuius aetatis? 41. Mater nesciebat unde venisset filia et quo iret. 42. Quot libros, quas divitias vidimus in domo tua! 43. Quid est manus hominis? 44. Dic mihi quis veniat. 45. Quis est senium? 46. Venis annon? 47. Nesciebam quot eratis domi. 48. Qui sunt senes? 49. Ubi isti sint et quam longe absint nescio. 50. Quam anum vidisti? 51. Quis vestrum Martialis carmina legit? 52. Quae est ianua domus fratris tui? 53. Utrum is hoc die in forum ibit annon? 54. Est haec soror fratris tui, cui dedisti mensam ligneam? 55. Dubitam an per Hispaniam veniat? 56. In qua parte domus est triclinium iuvenibus et virginibus? 57. Haec mulier quae hinc exiit modo, estne erilis filia an non est ea? 58. Domus quam vidisti generis mei erat. 59. Cuius est oratio? Catonis.

Alejandro y los embajadores persas.

Alexander, cui a posteris cognomem "Magnus" inditum est, iam puer ingenio acri erat. Artaxerxes, rex Persarum, aliquando ad Philippum, patrem illius, legatos misit, qui de foedere agerent. Is tum a domo aberat; bellabat enim cum nonnullis gentibus Thracum, quae seditionem moverant. Alexander, ad quem legati ducti sunt, eos ad cenam adhibuit. Tum sermones cum iis habuit, interrogans, quos populos rex Persarum in potestate sua haberet, quid copiis pedestribus et equestribus et maritimis posset, quae subsidia belli haberet, quis classis praefectus esset, quantum Susa a mari abessen, alia huius generis. Legati ad ea, quae ille interrogaverat, quantum potuerunt responderunt. Affirmabant autem puerum illum sibi maximam admirationem movisse.

Texto de Valentí Fiol.

Page 17: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

17

Pronombres relativos y proposiciones relativas.

1. Non omnes agri, quos tu possides, fertiles sunt. 2. Fabius parabat bellum, quod ipse aestate proxima gesturus erat. 3. Liber quem recitas meus est. 4. Est locus in carcere, qui Tullianum appellatur. 5. Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit. 6. Caesar pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. 7. Quos amamus, eos amicius quam verius laudamus. 8. Homo, quem heri vidisti, pater meus est. 9. Quod discis tibi discis. 10. Fortes habentur non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. 11. Pericula timidus, etiam quae non sunt, videt. 12. Artaxerxes Iphicratem ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret

exercitui conducticio, cuius numerus XII milium fuit. 13. Librum, quem mihi praestasti, tibi reddo. 14. Qui superfuerunt proelio captivi facti sunt. 15. Templum, quod videmus, pulcherrimum urbis est. 16. Consilia qui dant prava cautis hominibus, perdunt operam et deridentur turpiter. 17. Ille dolet vere, qui sine teste dolet. 18. A M. Laberio A. Albinus praesidia in aestimatione accepit, quae praesidia

Laberius emerat a Caesare de bonis Plocianis. 19. Matrem occidit, quod vix credibile est. 20. Hic mihi dixit quae tibi dico. 21. Frater tuus onus portat; id onus gravissimum est. Onus, quod frater tuus portat,

gravissimum est. 22. Parvi pendo gloriam et honorem, quae caduca sunt. 23. Urbs, quam videtis, pulcherrima Italiae est. 24. Ex his litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses

cognovi. 25. Quod cum advertisset Caesar, naves admoveri iussit. 26. Vir cuius filium novisti in urbem venit. 27. Laudate milites; nam virtus eorum magna est. Milites, laudate, quorum virtus

magna est. Militum, quos laudamus, virtus magna est. 28. Qui superfuerunt proelio, in oppida dilapsi sunt. 29. Solidissima corporis pars est ea, quam frequens usus agitavit. 30. Omnes libros quos frater suus reliquisset, mihi donavit. 31. Naves et captivos, quae ad Chium capta sunt, restitui postulabant. 32. Non caret is qui non desiderat. 33. Naucratar, quem convenire volui, in navi non erat. 34. Hic puer amicus meus est; ei magister praemium dedit. Puer, cui magister

praemium dedit, amicus meus est. Puero, qui amicus meus est, magister praemium dedit.

35. Vergilius, quem supra memoravimus, multa nobis de pio Aenea narravit. 36. Quid? Multa conveneruntr quae mentem exturbaret meam. 37. Imponuntir his canibus collaria, quae vocantur mellum. 38. Dux urbem delevit in quem cives fugerant. 39. Nostra, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas. 40. Nullus dolor est, quem non longiquitas temporis minuat ac molliat.

Page 18: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

18

41. Stellas spectamus; eae nobis viam monstrant. Stellae, quas spectamus, nobis viam monstrant. Stellae, quae nobis viam monstrant, spectamus.

42. Laudant enim eos qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos.

43. Auxilium ferimus sociis, quos adiuvare decet. 44. Romulus, condita urbe quam ex nomine suo Romam vocavit, multas res egit. 45. Quas scripsiti litteras, eae mihi iucundissimae fuerunt. 46. Hoc illis narro, qui me non intelligunt. 47. Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio

Petrioque mitteret. 48. Parthi ex equo pugnant; Parthorum copiae Romanos superaverunt. Parthi,

quorum copiae Romanos superaverant, ex equo pugnant. 49. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat. 50. Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit. 51. Leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis persissum est. 52. Id optimum putemus, quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod

acciderit feramus. 53. Quidquid est, quisquis es tu. 54. Omnes Belgae, quae tertia Galliae pars. 55. Ducis omnes obtemperant; ducem omnes probant. Is dux erit, cui omnes

obtemperabunt, quem omnes probabunt. 56. Erant in legione fortissimi viri qui primis ordinibus adpropinquabant. 57. Caesar ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, castris idoneus

locum delegit. 58. Ad oram, quam procul vides, navigavimus. 59. Erant quidem improbi, qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex

rerum illarum dissensione arbitrarentur. 60. Iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. 61. Qui debet, limen creditoris non amat. 62. Moenia altissima erant; e moenibus milites tela iactabant. Moenia, e quius

milites tela iactabant, altissima erant. Milites e moenibus, quae altissima erant, tela iactabant.

63. Caesar omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat.

64. Clementes simus erga eos, a quibus iniurias accepimus. 65. Virtutis magistri, philosophi inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent.

Ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum quod egerint. 66. Quae hic reipublicae vulnera imponebat, eadem ille sanabat. 67. Crustula quae emisti mihi da. 68. Consules bellum Faliscis intulerant, quae civitas quondam opulenta fuit. 69. Deorum numero Germani eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte

opibus iuvantur. 70. Sunt qui unum officium consolantis putent, malum illud omnino non esse, ut

Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent ostendere nihil inopinanti accidisse, ut Cyrenaici, sunt etiam qui haec omnia genera consolandi colligant.

71. Quae mihi ante signa misisti, ea nondum vidi. 72. Quod superest date. 73. Caesar misit legatos, qui hoc dicerent. 74. Homo, cius filius sum, meus pater est.

Page 19: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

19

75. Sunt qui quod sentiunt, non audent dicere. 76. Clunisi legatos Athenas miserunt, qui Themistoclem absentem accusarent. 77. Qui multum habet, plus cupit. 78. Milites virgulta colligunt, quibus fossas compleant. 79. Multos timere debet, quem multi timent. 80. Sun quibus in satira videor nimis acer. 81. Neqe tu is qui quid sis nescias. 82. Helvetii continentur una ex parte flumine Rheno, qui agrum Helvetium a

Germanis dividit. 83. No is sum, qui mortis metu terrear. 84. Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum, quod Athenienses illi

deae sacraverant. 85. Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant

ac morentur. 86. No sum tam insolens, qui Ioven me esse dicam. 87. Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Atuatucos, qui erant eius

regno finitimi, contendit. 88. Ferunt qui crederent Caesarem non ignarum Catilinae consilii fuisse. 89. Diligens agricola serit arbores, quarum fructus ipse numquam aspiciet. 90. Mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint, si satis

iis factum sit. 91. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives. 92. Qui illam partem urbis tenebant, in hostes impetum parabant. 93. Equites praemittit, qui videant, quas in partes hostis iter faciat. 94. Dionysius tirannus, a quo multi necati sunt, dominus severus et iniustus erat. 95. Haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissime detrahantur. 96. Antiqui viri nullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. 97. Olim libros legebamus quos iam reperire vix possumus. 98. Sunt homines, quos infamiae suae neque pudeat neque taedeat. 99. Civitas popularis est illa, in qua omnia in populo sunt. 100. Non ego sum dignus salutis. 101. Omnes qui tunc eos agros incolebant, ubi hodie est haec urbs. 102. Caesar speculatores dimisit, qui naturam loci cognosceret. 103. Montis sublime cacumen occupant, unde sedens partes speculetur omnes. 104. Athenae et Roma sunt oppida, quorum artificiis adhuc multi delectantur. 105. Homini digni quibuscum disseratur. 106. Et sulcant fossas, quo pluvia aqua delabatur. 107. Dux centuriones dimisit, qui locum idoneum castris deligant. 108. Pontem fecit in Istro flumine, qua copias traduceret. 109. Fere homines id, quod volunt, libenter credunt. 110. Dignus qui viveret. 111. Qua te ducit via, dirige gressum. 112. Scipio, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa proelia

gessit. 113. Ubicumque vires, ubi arma esse sciam, huc veniam. 114. Bis miser est ille, qui ante felix fuit. 115. Dignus alter eligi, alter eligere. 116. Sed timor et minae scandent eodem, quo dominus. 117. Ille dolet vere qui sine teste dolet. 118. Is, qui non propulsat iniuriam, improbe facit.

Page 20: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

20

119. Qui audeat pericula ante vincet quam aspiciet. 120. Non placet mihi cena quae bilem movet. 121. Post mortem eius Helvetii id, quod constituerant facere, conantur. 122. Darius, Persarum rex, qui imperio maximo imperabat, Graeciam ipsam

domare temptavit. 123. Est in silva Hercinia bos cervi figura, a cuius media fronte, inter aures,

unum cornu exsistit, excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt. 124. Populus virum qui ad consulatum aptus esset quaerebat. 125. Non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles. 126. Erant itinera duo, quibus itineribus domo exire possunt. 127. Sane antiqui colonias ita definiunt: "Colonia est coetus eorum honimum

qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinebant".

128. Mihi gratior est is, qui verum dicit, quam is, cuius verba dulcia se infida sunt.

129. Inclitus est ille Marathonius miles, qui post pugnam Athenas celeriter accurrit, exclamavit aegre: "Gaudete, victores sumus!" et exanimis cecidit.

130. Caesar ad eam exercitus partem pervenit, quae nondum flumen transierat. 131. Hic puer idem est, de quo tibi dixi. 132. Helvetii legatos ad eum mittunt; cuius legationis divico princeps fuit, qui

bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. 133. Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est. 134. Bellum, quod gesseramus paucis ante diebus, ad finem venit. 135. Quos invitaverat, interfecit. 136. Multi sunt piratae quos interfecimus aut cepimus. 137. Multos timere debet, quem multi timent. 138. Oppida, quorum domini fuerunt, nunc nobis sunt. 139. Non qui parum habet, sed qui plus cupit quam habet, pauper est. 140. Pompeius, cuius nomen magnum est, triumphabit. 141. Levis est Fortuna, cito reposcit quod dedit. 142. Gloria, quae Pompeio est, quoque eius militibus erit. 143. Bis vincit, qui se vincit in victoria. 144. Omnes quas gessimus res tibi narrabo. 145. Inopi beneficium bis dat, qui dat id celeriter.

Mulier vidua.

Mulier vidua ancillas habebat, quas quotidie ad primum galli cantum e somno excitabat. Illae diuturno labore fatigatae gallum necaverunt. Sed commodum quod speraverant sibi non paraverunt. Nam domina, quae de tempore iam certa non erat, media saepe nocte ancillas e somno excitabat.

Bellum Punicum.

Erat in Africa urbs Carthago, cuius incolae Poeni vocabantur. Poeni, quibus erant multae naves, in Siciliam navigaverunt. Romani, quorum in tutela erant multae urbes in Sicilia, bellum Poenis moverunt. Initio belli Poeni superiores erant. Quinto vero anno Romani classem paraverunt, qua Carthaginienses devicerunt. Consul Duilius magnam victoriam reportavit, quae Romanis gratissima fuit. In huius victoriae memoriam,

Page 21: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

21

Romani rostra navium, quas Carthaginiensibus deprehenderant, columnis in foro extructis affixerunt. Ex quo illae columnae rostrales dictae sunt.

Las Cariátides.

Cum Persarum exercitus contra Graeciam bellum gereret, Peloponnesi civitas, cui Caryae nomen fuit, cum hostibus consensit. Ceteri Graeci, cum Persas bello vicissent atque patriam ab hostibus liberavissent, oppidum proditorum penitus deleverunt. Deleta urbe, interfectis omnibus viris, mulires omnes captivae factae sunt. Tamen hae captivae stolas ornatusque suae civitatis numquam deponere debebant. Sic illae miserae, quas omnes agnoscere et spernere poterant, pro sua civitate poenas diu luebant. Tum quoque architecti earum imagines pro columnis in publicis aedificcis collocaverunt, ut Caryatidum memoria etiam posteris traderetur.

Origen del capitel corintio.

Puella quaedam Corinthi decessit. Post eius sepulturam, pocula, quae puella in vita amaverant, nutrix in calatho collegit et tulit ad monumentum tegulisque texit. Is autem calathus fortuito supra acanthi radicem collocatus erat. Interim acanthi radix folia verno tempore profudit; sed frondes, secundum calathi latera crescentes et tegularum pondere expressi, flexuras fecerunt. Tunc Callimachus hunc calathum vidit, delectatusque formae novitate, ad id exemplar columnas constituit.

Los baños, lugares ruidosos.

Undique me varius clamor circumsonat. Supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum: cum fortiores corpora exercent et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborare simulant, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt sibilos et acerbissimas respirationes. Si pilicrepus supervenit et numerare pilas coepit, actum est. Adice nunc furem deprehensum et illum, cui vox sua in balneo placet. Adice eos, qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Iam biberatii varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem suam quadam et insignita modulatione vendentes (adaptación de Séneca).

Construcción de acueductos.

Q. Marcius Rex, iussusa senatu aquarum ductus reficere, novam aquam, Marciam appellatam, cuniculis per montes actis, intra praeturae suae tempus adduxit. Agrippa vero, ceteris cuniculis corrivatis atque emendatis, lacus, septingentos fecit, praeterea salientes centum sex, castella centum triginta. Adiecit ipse, in aedilitatis suae commemoratine, gratuita balinea cetum septuaginta; quae nunc Romae ad infinitum auxerunt numerum (adaptación de Plinio el Viejo).

Textos de S. Segura, ed. Anaya.

Animi virtutes.

Page 22: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

22

Animi autem et eius animi partis, quaeprinceps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera: unum earum, quae ingenerantur suapte natura, appellanturque non voluntariae; alterum earum, quae in voluntate positae, magis proprio nomine appellari solent: quarum est excellens in animorum laude praestantia. Prioris generis est docilitas, memoria: quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine; easque virtutes qui habet, ingeniosi vocantur. Alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum: quas apellamus volunarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliqua eiusdem generis.

Texto de J. Guillén.

La rana que quería ser buey.

Quondam in prato rana bovem spectabat, eius vastam molem magnopere laudans. Postremo, invidia tantae magnitudinis commota, suam rugosam pellem inflavit. Tum filios interrogavit: "Latiorne ego illo bove sum, filii?" Illi negaverunt. Rursus maiore impetu cutem inflavit et filios simili modo interrogavit: "Uter maior est, filii, ego an bos?" At illi maiorem esse bovem pronuntiaverunt. Denique rana, dum validius sese infal, miserabiliter crepuit.

Texto de Valentí Fiol.

Ejercicios de la interrogación directa. 1. Novistine meum patrem? Novi. 2. In dubio sum tene reliquam an negotia quae tractanda suscepi. 3. Potest quicqam esse absurdius? 4. Utrum defenditis an impugnatis plebem? 5. Cur clamitas? Quid venisti? Ubi est Antonius? Quando veniet? 6. Vosne Domitium an vos Domitius deseruit? 7. Quid mihi sine te unquam aut tibi sine me iucundum fuit? 8. Ergo illi intelligunt, quid Epicurus dicat, ego non intelligo? 9. Meosne filios novisti? Tuos. Novistine meos filios? Novi. 10. Hoc pueri possunt, viri non potuerunt? 11. Possum oblivisci, qui fuerim?, non sentire, qui sim?, quo caream honore, qua

gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo frate? 12. Romamne venio, an hic maneo, an Arpinum fugio? 13. Quae est maxima esgestas? Avaritia. 14. Uter nostrorum popularis est, tunne an ego? 15. Ego cum viderem propinquos et familiares meos in summo periculo quid

agerem? 16. Videndum est primum utrum ea velitne an non velint? 17. Num inimicis nocere licet? Non. 18. In primis spectasse videntur Italici homines, utrum saluber locus esset an non. 19. Nonne eis auxilium afferrem? 20. Cur me querellis exanimas tuis? 21. Albutius nonne animo aequissimo Athenis exsul philosophatur? 22. Estne frater tuus aegrotus? 23. Numquamne quiescet civitas nostra? 24. Quin ommittimus ambages?

Page 23: Ejercicios pronombres

Ejercicios pronombres. José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.

23

25. Ecquid animadvertis horum silentium? 26. Cuius sunt istae domus? 27. Demetrium admiror. Quidni admirer? 28. Nonne millies perire est melius quam...? 29. Qui continentis vocem? 30. Nonne meministi me hoc dixisse? 31. Num Platonem eloquentia superare possumus? 32. Num duas patrias habemus? 33. Deum ipsum numne vidisti? 34. Ex iis donis, quae ego tibi dedi, quae sunt tibi iucundiora? 35. Nonne miliens perire est melius quam in sua civitate sine praesidio armatorum

non posse vivere? 36. Nonne miseris sucurrere debemus? 37. An putas ullam esse terra marique belluam quae non sui generis bellua maxime

delectetur? 38. Num amicum meum reprehendere audes? 39. Quid? Tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora extirpari? 40. Estne frater tuus intus? Non est. 41. Num tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris pocula? 42. Quid est optabilius sapientia? 43. Cur haec agere dubitas? 44. Nonne pulchrum est pro patria mori? Etiam. 45. Utrum ignoras quid agendum sit an vim non habes, qua tantas res sustineas et

geras? 46. Uter est insanior horum? 47. Otione et beati ruris deliciis frui optas, an in urbe molestias pati? 48. Quotidie ante nocturnam quietem animum tuum interroga: "Quod malum tuum

hodie sanavisti? Cui vitio obsttisti? Quae parte melior est?" Quid hac consuetudine pulchrius est? Qualis erit tuus somnus, cum totum diem sic tecum scrutatus eris: "Quibus oficiis defuisti? Cui est iratus? Quocumque es altercatus? Quem irrisisti? De quo male locutus es? Quem amicum decepisti? Quid iusiurandum violavisti? De quo bene meritus es? Cuius te miseruit? Quorum peccatorum te paenituit?" Mihi crede: quotidie rationem reddere debet animus (Séneca).

Diálogo:

"Rogavit pater: Quomodo rem perdidit? Publicisne affinis fuit an maritimis negotiis? Mercaturamne an venales habuit ubi rem perdidit. Nihil istorum, ait Lysiteles. Quid igitur?, ait Philto. Per comunitatem, edepol, pater, respondit Lysiteles". Utrum vultis edere an bibere? O dii inmortales! Quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? Quis autem amicior quam frater fratri? Aut quem alienum fidum invenies, si tuishostis fueris? O qui me gelidis convallibus Haemi sistat!