ecloga. viii,64sgg servius ad vergilii...

25
Vergilius ecloga. VIII,64sgg Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 65 coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 65 coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin Servius ad Vergilii eclogam VIII,64sgg molli vitta lanea scilicet. verbenasqve verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris: alii verbenas virgulta religioni apta: alii proprie olivarum ramos; nam ideo et 'pingues' ait, quamvis hoc et de palma et de lauro dici possit: alii rorem marinum dicunt. omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur. adole incende. sed kat' eÙfhmismÕn dicitur : nam 'adole' est auge. pingves florentes, virentes. conivgis apud Theocritum non coniugis, sed alieni adulescentuli persona subest, sicut supra dictum est. sanos sensvs qui modo sani sunt, id est non amantes: unde contra amantes insanos vocamus. magicis sacris quibus alienantur animi quadam violentia ab his, qui eorum usum habent. avertere aut a sanitate: aut 'avertere' ait pro 'advertere', ut sit mutata praepositio: aut certe 'in me convertere'. sensvs hoc est animum, ex quo sensus nostri sunt cerebri. nihil hinc figuratum est 'hinc'. desvnt qua absunt. nihil hic nisi carmina desvnt tamquam omnibus quae imperaverat paratis, carmina sola deesse dicit; nam hoc sequitur 'ducite ab urbe domum mea carmina'. dvcite pro 'adducite'. daphnin hunc Daphnin pulcherrimum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra dictum est, multi scriptores adserunt: cuius mentionem Vergilius, peritus antiquitatis, non incassum locis plurimis facit. hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde <in> lapidem versus: nam apud Cephaloeditanum oppidum saxum dicitur esse, quod formam hominis ostendat. alii hunc Daphnin Pimpleam amasse dicunt. quam cum a praedonibus raptam Daphnis

Upload: truongcong

Post on 19-Sep-2018

215 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Vergilius ecloga. VIII,64sgg Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 65 coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. Effer aquam et molli cinge haec altaria uitta uerbenasque adole pinguis et mascula tura, 65 coniugis ut magicis sanos auertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin

Servius ad Vergilii eclogam VIII,64sgg molli vitta lanea scilicet. verbenasqve verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris: alii verbenas virgulta religioni apta: alii proprie olivarum ramos; nam ideo et 'pingues' ait, quamvis hoc et de palma et de lauro dici possit: alii rorem marinum dicunt. omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur. adole incende. sed kat' eÙfhmismÕn dicitur : nam 'adole' est auge. pingves florentes, virentes. conivgis apud Theocritum non coniugis, sed alieni adulescentuli persona subest, sicut supra dictum est. sanos sensvs qui modo sani sunt, id est non amantes: unde contra amantes insanos vocamus. magicis sacris quibus alienantur animi quadam violentia ab his, qui eorum usum habent. avertere aut a sanitate: aut 'avertere' ait pro 'advertere', ut sit mutata praepositio: aut certe 'in me convertere'. sensvs hoc est animum, ex quo sensus nostri sunt cerebri. nihil hinc figuratum est 'hinc'. desvnt qua absunt. nihil hic nisi carmina desvnt tamquam omnibus quae imperaverat paratis, carmina sola deesse dicit; nam hoc sequitur 'ducite ab urbe domum mea carmina'. dvcite pro 'adducite'. daphnin hunc Daphnin pulcherrimum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra dictum est, multi scriptores adserunt: cuius mentionem Vergilius, peritus antiquitatis, non incassum locis plurimis facit. hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde <in> lapidem versus: nam apud Cephaloeditanum oppidum saxum dicitur esse, quod formam hominis ostendat. alii hunc Daphnin Pimpleam amasse dicunt. quam cum a praedonibus raptam Daphnis

carmina uel caelo possunt deducere lunam, carminibus Circe socios mutauit Vlixi, 70 frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. terna tibi haec primum triplici diuersa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco; numero deus impare gaudet. 75 ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet occidi. sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi ferali sopito metendi carmine caput amputavit. ita Daphnin a periculo liberavit et ei Pimpleam, quam alii Thaliam dicunt, reddidit: quibus dotis nomine aulam quoque regiam condonavit. carmina vel caelo p. d. l. 'vel' id est etiam, ut "vel Priamo miseranda manus". est autem argumentum a maiore ad minus: si haec possunt facere carmina, cur non etiam facilia impleant? quid enim facilius, quam ut Daphnis ex urbe rus redeat, ut civitatem deserat rusticus? et bene potentiam carminum narrat, quae per ea vel fieri possint, vel facta sint. frigidvs nocens, ut "frigida Saturni sese quo stella receptet". cantando dum ei incantatur. nam gerundi modus ab omni verbo similiter procreatur: unde modo 'cantando' a passivo ait, cum supra ab activo dixerit, ut "cantando tu illum?" tale est illud in Sallustio "cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur", id est ut ei imperaretur. sane veteres 'cantare' de magico carmine dicebant, unde et 'excantare' est magicis carminibus obligare: Plautus in Bacchidibus "nam tu quidem cuivis excantare cor facile potes". terna tria. licia circvmdo bene utitur liciis, quae ita stamen implicant, ut haec adulescentis mentem implicare contendit. effigiem dvco sic Dido "effigiemque toro locat, haud ignara futuri". nvmero devs impare gavdet aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium numerum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur, unde est "tria virginis ora Dianae": quamvis omnium prope deorum potestas triplici

necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; necte,Amarylli,modo et 'Veneris' dic 'uincula necto'. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. OVIDIUS, AMORES, I,8 Est quaedam–quicumque volet cognoscere lenam, audiat!–est quaedam nomine Dipsas anus. ex re nomen habet–nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis. illa magas artes Aeaeaque carmina novit inque caput liquidas arte recurvat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid valeat virus amantis equae. cum voluit, toto glomerantur nubila caelo; cum voluit, puro fulget in orbe dies. sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi; purpureus Lunae sanguine vultus erat. hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi. suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex fulminat, et gemino lumen ab orbe venit. evocat antiquis proavos atavosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; nec tamen eloquio lingua nocente caret. fors me sermoni testem dedit; illa monebat talia–me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato? haesit et in vultu constitit usque tuo. et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; me miseram, dignus corpore cultus abest!

signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps. Apollo idem Sol, idem Liber. et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut 'impare' quemadmodumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nominibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia. et impar numerus inmortalis, quia dividi integer non potest; par numerus mortalis, quia dividi potest: licet Varro dicat Pythagoreos putare, imparem numerum habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi causa multarumque rerum impares numeros servari. 'impare' autem propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus. amarylli haec ancilla eius est vel praesaga, quam Graeci summÚsthn dicunt. veneris dic vincvla necto anapaesticus est trimeter hypercatalectus. hoc autem metrum est Cupidini consecratum.

tam felix esses quam formosissima, vellem– non ego, te facta divite, pauper ero. stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. PETRONIUS, SATYRICON, 131 dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. tanta erat placandi cura, ut timerem ne latus meum frater convelleret. postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris expectare Chrysidem. nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intervenit comitem aniculam trahens. atque ut me consalutavit, 'quid est' inquit 'fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?' . . . illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam. mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit . . . hoc peracto carmine ter me iussit expuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. at illa gaudio exultans 'vides' inquit 'Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?' limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit 80 uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. sparge molam et fragilis incende bitumine lauros: Daphnis me malus urit,ego hanc in Daphnide laurum. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

limvs vt hic dvrescit se de limo facit, Daphnidem de cera. sic nostro daphnis amore durescat et liquescat. sparge molam far et salem. hoc nomen de sacris tractum est: far enim pium, id est mola casta, salsa–utrumque enim idem significat–ita fit: virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt. ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale

Jacopo Sannazaro, Arcadia, Prosa X

E se uscire da amore totalmente vorrai, con acqua lustrale e benedetta ti inaffiarò tutto, soffumigandoti con vergine solfo, con issopo e con la casta ruta. Da poi ti spargerò sovra al capo de la polvere, ove mula o altro sterile animale involutrato si sia; e sciogliendoti un per uno tutti i nodi che indosso avrai ti farò prendere la cenere dal sacro altare, et a due mani per sovra 'l capo gettarlati dopo le spalle nel corrente lume, senza voltare più gli occhi indietro. Il quale subitamente con le sue acque ne porterà il tuo amore ne l'alto mare, lasciandolo ai delfini et a le notanti balene.

Ma se più tosto la tua nemica ad amarti di constringere tieni in desio, farò venire erbe da tutta Arcadia, e sugo di nero aconito, e la picciola carne rapita dal fronte del nascente cavallo prima che la madre di inghiottirla si apparecchiasse. E fra queste cose, sì come io ti insegnarò, legarai una imagine di cera in tre nodi con tre lacci di tre colori; e tre volte con quella in mano attorniando lo altare, altre tante li pungerai il core con punta di omicida spada, tacitamente dicendo queste parole: Colei pungo et astringo, Che nel mio cor depingo. Appresso avrai alcuna parte del lembo de la sua gonna, e piegandola appoco appoco, e così piegata sotterrandola ne la cavata terra, dirai: Tutte mie pene e doglie Richiudo in queste spoglie. Da poi ardendo un ramo di verde lauro, soggiungerai:

duro. igitur quod in sacris mola casta dicitur, ideo Vergilius in quinto Aeneidis "farre pio" enuntiavit: quid enim est pium nisi castum? quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste inservitum erit rebus sacris. hic autem dicendo 'asperge molam' rem ipsam proprio nomine memoravit: unde in secundo Aeneidis et "salsae fruges" et in quarto "ipsa mola". incende bitvmine l. id est lauros divino igne consume; nam bitumen ex fulmine dicitur procreari: unde iuxta Babyloniam, quia frequentia cadunt fulmina, hac re lacus redundant, adeo ut inde fabricent muros. in daphnide lavrvm aut archaismos est pro 'in Daphnidem': aut intellegamus supra Daphnidis effigiem eam laurum incendere propter nominis similitudinem.

Così strida nel foco Chi il mio mal prende in gioco. Indi prendendo io una bianca colomba, e tu tirandoli una per una le penne e gittandole ne le fiamme, seguiterai: Di chi il mio bene ha in possa Spargo le carni e l'ossa. Al fine, poi che la avrai tutta spogliata, lasciandola sola andare, farai così l'ultimo incanto: Rimanti, iniqua e cruda, D'ogni speranza ignuda. Et ogni fiata che le dette cose farai, sputerai tre volte, però che de l'impari numero godono i magichi Dii. Né dubito punto che saranno di tanta efficacia queste parole, che, senza repugnanza alcuna fare, la vedrai a te venire, non altrimente che le furiose cavalle ne le ripe de lo estremo occidente sogliano i genitabili frati di zefiro aspettare. E questo ti affermo per la deità di questa selva e per la potenzia di quello Idio, il quale ora presente standone, ascolta il mio ragionare. —

E così detto, puse silenzio a le sue parole; le quali quanto diletto porgesseno a ciascuno, non è da dimandare. talis amor Daphnin qualis cum fessa iuuencum 85 per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae riuum uiridi procumbit in ulua perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

Lucretius, 2,352 nam saepe ante deum vitulus delubra decora turicremas propter mactatus concidit aras sanguinis expirans calidum de pectore flumen; at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,

bvcvla bovis est diminutio. sane 'bos' anomalum nomen est: nam 'hic bos' et 'o bos' producitur, sicut 'his bubus' et 'ab his bubus'. nam reliqui omnes casus brevem habent syllabam primam. propter aqvae rivvm iuxta. perdita amore consumpta. serae meminit decedere nocti id est tenebrae illam occupant. nec sit mihi cvra mederi aut nolim ei magicis artibus subvenire, aut nolim cum ipso concumbere: ab utroque enim medicina amantibus venit. et 'mederi' pro 'medendi'.

omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare; usque adeo quiddam proprium notumque requirit. Macrobius 6,2,20 Varius de morte: ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, si veteris potuit cervae comprendere lustra, saevit in absentem et circum vestigia latrans aethera per nitidum tenues sectatur odores. non amnes illam medii, non ardua tardant + perdita + nec serae meminit decedere nocti. has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, 91 pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin. ducite aburbe domum,mea carmina,ducite Daphnin has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, 91 pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin. ducite aburbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

perfidvs nunc scilicet perfidus. limine in ipso in loco sacro, sicut supra diximus, Vestae. veneficium ita administratur, ut in limine ponantur eius exuviae, cui veneficium fit. Serv. ad Verg. Aen.II,646 646. EXVVIAS QVE PETET quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri': aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est, quam potest ruina praestare. Serv. ad Verg. Aen. IV,496 EXVVIAS vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra <424> i soror, atque hostem supplex adfare superbum, item <651> dulces exuviae. Serv. ad Verg. Aen. VI,168168. VITA SPOLIAVIT ad bellum retulit , in quo victis tolluntur exuviae. Verg., Aen. IV,504 At regina pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta intendit que locum sertis et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum

has olim exuuias mihi perfidus ille reliquit, 91 pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnin. ducite aburbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena 95 ipse dedit Moeris nascuntur plurima Ponto; his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio uidi traducere messis. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin.

effigiemque toro locat, haut ignara futuri. Verg. Aen. IV, 304sgg Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas tacitusque mea decedere terra? Serv. ad locum: PERFIDE muliebre verbum: hoc enim frequenter utitur <421> solam nam perfidus ille te colere et alibi has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit]] IV,362 Talia dicentem iandudum aversa tuetur huc illuc volvens oculos, totum que pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur: 'nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres 366. PERFIDE amantum verbo eum increpat, sic supra <305> dissimulare etiam sperasti,perfide IV,420 miserae hoc tamen unum exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; sola viri mollis aditus et tempora noras. ponto in Ponto. et modo provinciam dicit hoc nomine, non mare. mihi lecta ordo est 'mihi dedit', non 'mihi lecta'. his ego saepe lvpvm fieri est enim opinio, quosdam homines artibus quibusdam in lupos mutari. silvis pro 'in silvis'. atqve satas alio vidi tradvcere messes magicis quibusdam artibus hoc fiebat: unde est in xii. tabulis "neve alienam segetem pellexeris": quod et Varro et multi scriptores fieri deprehensum adfirmant.

Tibullo, 1,8,13sgg Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, Ansaque conpressos conligat arta pedes. Illa placet, quamvis inculto venerit ore Nec nitidum tarda compserit arte caput. Num te carminibus, num te pallentibus herbis Devovit tacito tempore noctis anus? Cantus vicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent. Quid queror heu misero carmen nocuisse,quid herbas? Forma nihil magicis utitur auxiliis: Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse Oscula, sed femori conseruisse femur. Nec tu difficilis puero tamen esse memento: Persequitur poenis tristia facta Venus. Munera ne poscas: det munera canus amator, Ut foveat molli frigida membra sinu.

Digesta, XLVIII, 8 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).

1 [ Marcianus ], pr. Lege cornelia de sicariis et veneficis tenetur, qui hominem occiderit : cuiusve dolo malo incendium factum erit : quive hominis occidendi furtive faciendi causa cum telo ambulaverit : quive, cum magistratus esset publicove iudicio praeesset, operam dedisset, quo quis falsum iudicium profiteretur, ut quis innocens conveniretur condemnaretur. 1. Praeterea tenetur, qui hominis necandi causa venenum confecerit dederit : quive falsum testimonium dolo malo dixerit, quo quis publico iudicio rei capitalis damnaretur : quive magistratus iudexve quaestionis ob capitalem causam pecuniam acceperit ut publica lege reus fieret. 2. Et qui hominem occiderit, punitur non habita differentia, cuius condicionis hominem interemit.... 13. Qui hominem invitum libidinis aut promercii causa castravit castrandumve curavit, sive is servus sive liber sit, capite punietur, honestiores publicatis bonis in insulam deportantur. 14. Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur: quod si ex hoc mulier authomo perierit, summo supplicio adficiuntur. 15. Qui sacra impia nocturnave, ut quem obcantarent defigerent obligarent, fecerint faciendave curaverint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiciuntur.16. Qui hominem immolaverint exve eius sanguine litaverint, fanum templumve, polluerint, bestiis obiciuntur, vel si honestiores sint, capite puniuntur. 17. Magicae artis conscios summo supplicio adfici placuit, idest bestiis

has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena 95 ipse dedit Moeris nascuntur plurima Ponto; his ego saepe lupum fieri et se condere siluis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio uidi traducere messis. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin. fer cineres, Amarylli, foras riuoque fluenti 101 transque caput iace,nec respexeris. his ego Daphnin adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. ducite ab urbe domum,mea carmina,ducite Daphnin 'aspice: corripuit tremulis altaria flammis 105 sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit!' nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? parcite, ab urbe uenit,iam parcite carmina, Daphnis. Plin, N.H.18,41 C. Fu C. Furius Cresimus e servituteliberatus, cum in parvo admodum agello largioresmulto fructus perciperet, quam ex amplissimisvicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienasperliceret veneficiis. 42 quamobrem ab Spurio Albinocuruli aedile die dicta metuens damnationem, cum insuffragium tribus oporteret ire, instrumentumrusticum omne in forum attulit et adduxit familiamsuam validam atque, ut ait Piso, bene curatam acvestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones,vomeres ponderosos, boves saturos ri43 postea dixit:Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobisostendere aut in forum adducere lucubrationes measvigilias que et sudores.us omnium sententiis absolutusitaque est.Cresi profecto opera, non inpensa, culturaconstat, et ideo maiores fertilissimum in agro oculumdomini esse dixerunt.mus

obici aut cruci suffigi. Ipsi autem magi vivi exuruntur. 18. Libros magicae artis apud se neminem habere licet: et penes quoscumque reperti sint, bonis ademptis, ambustis his publice, in insulam deportantur, humiliores capite puniuntur. Non tantum huius artis professio, sed etiam scientia prohibita est. 19. Si ex eo medicamine, quod ad salutem hominis vel ad remedium datum erat, homo perierit, is qui dederit, si honestior sit, in insulam relegatur, humilior autem capite punitur. ne respexeris nolunt enim se videri numina, nisi ex nimia necessitate: unde pro miraculo dictum est "alma parens confessa deam", quod non faceret, nisi in periculo filii. nihil ille deos n. c. c. hoc est satis est, quod putat artem magicam nihil valere. quidam sic intellegunt: quamvis ille haec omnia contemnat. aspice hoc ab alia dici debet. corripvit tremvlis altaria f. hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate. 'altaria' nunc ipsa quae ponuntur. bonvm sit ideo optat, ut hoc signum bonum sit, quia ignis medius est et qui possit etiam nocere. nescio qvid certe est hoc non iungendum superiori; est enim aliud prodigium. in limine latrat in loco, ubi amati vestes obruerat. credimvs non dixit quid credat. ipsi sibi somnia fingvnt omnia quae supra dixerat de arte magica, destruit dicendo, haec vera desiderantibus tantum videri: quod per proverbium est locutus.

Vergilius, Aen. IV,474sgg Ergo ubi concepit furias evicta dolore 474 decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit et maestam dictis adgressa sororem consilium voltu tegit ac spem fronte serenat: 'inueni, germana, uiam gratare sorori quae mihi reddat eum uel eo me soluat amantem. Oceani finem iuxta solemque cadentem 480 ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papauer. haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis.

Servius, ad Vergilii Aeneidem. IV,474sgg 474. [[CONCEPIT FVRIAS furore completa est. et quidam 'furorem' pro bono et innocenti motu accipiunt, 'furias' semper pro malo. concepit ergo furorem, postquam amori dolor inmixtus est. tempvs secvm ipsa modvmqve 'tempus', id est quando, 'modum', id est quo modo et qua morte. exigit ad certum redigit, ut solent pondera iures et ad exactum redigi: ergo definit. consilivm vvltv tegit ut "spem vultu simulat". viam rationem, remedium: ita enim antiqui dicebant, ut ipse alibi "aut tu, siqua via est". gratare gratulare, suscipe gaudium pro sorore. sic enim dicimus 'grator tibi honorem'. et bene a gratulatione incipit quae vult suum dissimulare consilium. reddat reconciliet. evm Aeneam, quem ut notum noluit dicere. eo me solvat amantem mori disponens duo mentitur, vel ut se solvat, vel ut alliget Aeneam. oceani finem ivxta finem Oceani nullus novit, sed initium: quod et ipsum potest finis videri aliunde sumpto principio. et longinquitate argumentatur. Terentius "ex Aethiopia est usque haec". aethiopvm Aethiopiae duae sunt: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania, quam nunc dicit. et dicta Aethiopia a colore populorum, quos solis vicinitas torret: Graece enim a‡qein dicitur calor, Ñpte‹n torrere. atlas nullum nomen Graecum 'ns' terminatur. axem nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae. torqvet sustinet, portat. stellis aptvm satis perite loquitur: nam 'aptum' coniunctum dicit ¢pÕ toà ¤ptesqai, non insignitum stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece ¥nastros dicitur. septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. ergo bene 'aptum' conligatum. Cicero in Timaeo "qua ex coniunctione caelum ita aptum est", id est constrictum et

hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos epulasque draconi quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papauer. hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papauer. haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis.

conplexum. item in oratore "facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere". hinc mihi massylae gentis monstrata sacerdos 'monstrata' praedicta: quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc venit de locis quae sunt circa Atlantem: nam aliter non procedit: Massylia enim mediterranea est, Berenice civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum. 'Atlas' vero 'maximus' in Mauretania est. quidam tamen hos hortos circa syrtes positos tradunt. hesperidvm templi cvstos Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso pervigili dracone sustulit. re vera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges rufam lanam habentes abegit Hercules occiso eorum custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: nam mÁla dicuntur, unde mhlonÒmos dicitur pastor ovium. propter ruborem autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala aurea in Africa nasci. est et alia fabula. cum nuptiae Iunonis celebrarentur omnesque dii in honorem eius conferrent munera, Terra in extremis Africae regionibus edidit arborem poma aurea ferentem: haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos: hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad hoc missus fuerat, mala sublata sunt. Hesiodus has Hesperidas Aeglen, Erytheam, Hesperiam, Arethusam, Noctis filias, ultra Oceanum mala aurea habuisse dicit. bene ergo Vergilius has ad Oceanum et Solis occasum esse dicit. epvlasqve draconi Hesperus rex traditur

haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis. haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis. haec se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro, nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis sub pedibus terram et descendere montibus ornos. testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artis. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi

pretiosissimas oves habuisse, quarum pastor vocabatur Dracon, cui praebebant epulas regis filiae; sed quia Graece oves mÁla dicuntur, ex dubio nomine fabula conposita est. sacros ramos vel Veneri, vel Iunoni dedicatos. soporifervmqve papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut "et salices carpetis amaras", scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero "et spargere venena didicerunt". nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver. haec enim Didoni prosunt, de qua ait "nec umquam solvitur in somnos". solvere cura liberare. dvras cvras bene duras affectu, quo ipsa passa est, dixit. sistere aqvam flvviis et vertere sidera retro quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere: vel in amorem inmittere: aut mihi auferre? vertere sidera retro utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur? et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt. noctvrnosqve utrum quia in nocte sunt, an quia per noctem evocantur, an noctu? ut Cicero "nocturnis canibus dilaniandum". et manes quod ad inferos manent, id est abeant. svb pedibvs terram reliqua. haec non sic adfirmat, quasi ad amorem extinguendum opus sint, sed difficiliora adsignat, ut facilius de opprimendo amore credat. mvgire videbis id est videbit quis, ut

cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat.

"migrantes cernas". magicas invitam pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi invitam': quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt: probrosa enim ars habita est: ideo excusat. accingier praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur, ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'. tv secreta sine arbitris: et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut 'nocturnus venit', 'secretus fecit'. pyram sub specie sacrificii praeparat morti exequias. et arma gladium dicit abusive; nam ait paulo post "ensemque relictum": proprie enim arma sunt quae armos tegunt, hoc est scutum, quod Graecis [solum] Óplon dicitur, cum cetera sua nomina habeant: unde ipse ait "at Lausum socii exanimem super arma ferebant". sed hic ideo generaliter 'arma' nominavit, ne mentione solius gladii consilium proderetur. impivs qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. exvvias vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra "i soror, atque hostem supplex adfare superbum", item "dulces exuviae". lectvmqve ivgalem eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis. qvo perii propter extinctum pudorem. svper imponas quidam 'imponant' legunt, scilicet famulae. abolere nefandi a memoria tollere, ut "paulatim abolere Sychaeum". ivvat monstratqve sacerdos et 'iuvat' sumfšrei, hoc est et voluntas mihi est, et sacerdos hoc praecipit. 'que' autem pro 'enim' posuit. haec effata silet subitum silentium imperfectam orationem ex perturbatione mentis ostendit.

tu secreta pyram tecto interiore sub auras 504 erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit impius exuuiasque omnis lectumque iugalem, quo perii, super imponas: abolere nefandi cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.' haec effata silet, pallor simul occupat ora. non tamen Anna nouis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei. ergo iussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri. stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri. stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor.

pallor simvl occvpat ora scilicet ex conscientia cogitatae mortis. novis pro inusitatis et malis et per hoc magicis. praetexere autem praevelare, abscondere. et est antistrophe, funeribus nova sacra praetexere: ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari. tantos fvrores quantos cogitabat Dido. graviora timet qvam morte sychaei aut 'quam' detrahimus, et stat elocutio: aut subaudimus 'graviora timet posse contingere', hoc est quae vel fecit, vel passa est Dido. at regina pyra notatus est hic versus: vitiosa est enim elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo. intenditqve locvm sertis 'intendit' inligat, ut "et stuppea vincula collo intendunt", et est hypallage: est enim 'intendit serta per locum', hoc est aut a pariete in parietem ligat, quod est extensis sertis locum replet: quasi serta per locum tendit. fvnerea cupresso. Romani moris fuit propter caerimonias sacrorum, quibus populus Romanus obstrictus erat, ut potissimum cupressus, quae excisa renasci non solet, in vestibulo mortui poneretur, ne quis inprudens funestam domum rem divinam facturus introeat et quasi attaminatus suscepta peragere non possit: hinc ergo 'funerea' cupresso: nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut "procumbunt piceae sonat icta securibus ilex". effigiemqve toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis "limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit" et "terque haec altaria circum effigiem duco". Horatius "lanea effigies erat, altera cerea". et bene exprimitur amoris adfectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo post "natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem". havd ignara fvtvri id est memor suae dispositionis. stant arae circvm aut sunt, aut

At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri. stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri. stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri.

circumstant. crines effvsa crines effusos habens, ut "picti scuta Labici". sacerdos quaeritur a quibusdam, quae sit haec sacerdos, quia illam accipi volunt, quae supra dicta est tamquam ficta a Didone: ergo hanc adhibitam ad tempus huius officii sacerdotem volunt. ter centvm tonat ore deos non 'tercentum deos', sed tonat ter centum numina Hecates: ter centvm tonat ore deos non 'tercentum deos', sed tonat ter centum numina Hecates: unde et Hecate dicta est ˜katÕn, id est centum, potestates habens. 'tonat' autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua, sed praecipue in Hecatae. aut 'tonat' clara voce et cum fiducia invocat. erebvm inferorum profunditatem. tergeminamqve hecaten quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, ¢pÕ tîn ˜katšrwn: vel quod Apollinis soror sit, qui est ˜kathbÒloj. sed secundum Hesiodum Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt. tria virginis ora dianae iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam , sequens tamquam , quinta decima tamquam . non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt. simvlatos fontis averni in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur. falcibvs et messae ad lvnam qvaervntvr aenis herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur; aut in quas despumaverit luna,

stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis et fronde coronat funerea; super exuuias ensemque relictum effigiemque toro locat haud ignara futuri. stant arae circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae. sparserat et latices simulatos fontis Auerni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni; quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus et matri praereptus amor. Plin. N.h. 8,165 et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. amissa parente in grege armenti reliquae fetae educant orbum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit. ipsa molam manibusque piis altaria iuxta 517 unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis 520 curae numen habet iustumque memorque, precatur.

sicut Lucanus "donec subpositas propius despumet in herbas": nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis falcibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem ideo, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'pubentem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'. nigri cvm lacte veneni 'nigri' aut noxii, quia nigri fiunt homines post venenum: aut certe illud est, quia sunt herbae 'nigri lactis', id est suci. dicunt autem per periphrasin agreste papaver significari. et matri praereptvs amor secundum Plinium qui dicit in naturali historia, pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater: quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat. Iuvenalis "cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit". et merito suspicantur amorem creari ex carne, sine qua mater non alit ex se creatum. Theocritus ƒppomanšs virgulti genus dicit. ipsa mola id est farre et sale, quam molam salsam a molendo appellant. ordo autem est: ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur. et bene 'ipsa', quia supra de sacerdote erat locuta. vnvm exvta pedem quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas. vnvm e. p.] solent enim et resolutoria sacrificia ab aruspicibus fieri. et <ad> Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis. in veste recincta quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult solvi. sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tangere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.

ipsa molam manibusque piis altaria iuxta 517 unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis 520 curae numen habet iustumque memorque, precatur. Et iam prima nouo spargebat lumine terras 584 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis, litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii naualibus? ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 595 Et iam prima nouo spargebat lumine terras 584 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis, litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii naualibus? ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 595

testatvr moritvra deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt. conscia fati sidera id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur. an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis: ergo 'fati sui', id est mortis. si qvod non aeqvo foedere amantis cvrae nvmen habet ordo est: tunc numen precatur, si quod curae habet amantes non aequo foedere: 'si quod' autem bene dubitat, utrum etiam res malae habeant praepositas potestates. sensus autem hic est: [aut] 'Antšrwta invocat, contrarium Cupidini, qui amores resolvit, aut certe cui curae est iniquus amor, scilicet ut inplicet non amantem. si qvod n. a. f. a. c. n. h.] [nam et] amatoribus praeesse dicuntur ”Erwj 'Antšrwj Lusšrwj. non nulli Nemesin significari putant. haec etiam Athenis coli dicitur. ivstvmqve memorqve 'iustum' ad iudicandum, ut expugnetur qui est causa discordiae: 'memor' ad vindicandum. et 'memor' ideo neutro genere, quia 'numen' dixerat. prima avrora designatio temporis est, non diei descriptio: unde infert 'ut primum albescere lucem vidit'. sic in duodecimo "cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit". et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte. sic in bucolicis de amatore "nascere praeque diem veniens age Lucifer almum". novo lvmine aut recenti, aut secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire. tithoni cvbile Tithonus frater Laomedontis fuit: hunc Aurora adamatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit: Horatius "longa Tithonum minuit senectus". specvlis quas utique in sua regia habuit. albescere lvcem hypallage est: luce enim albescunt omnia, non lux albescit.

Et iam prima nouo spargebat lumine terras 584 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis, litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii naualibus? ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 595 Vergilius Aeneis 9,37 ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis condunt se Teucri portas et moenia complent. Et iam prima nouo spargebat lumine terras 584 Tithoni croceum linquens Aurora cubile. regina e speculis ut primam albescere lucem uidit et aequatis classem procedere uelis, litoraque et uacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis? non arma expedient totaque ex urbe sequentur, diripientque rates alii naualibus? ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! 595 quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penatis, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 600 non potui abreptum diuellere corpus et undis spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset: quem metui moritura? faces in castra tulissem 605 implessemque foros flammis natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penatis, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 600

aeqvatis velis feliciter plenis, sine motu aliquo, ut "aequatae spirant aurae". et hoc ad dolorem pertinet reginae. vacvos sensit sine remige portvs potest hysteroproteron esse, ut prius sentire debuerit. pectvs percvssa pectus percussum habens. pro ivppiter aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio "pro supreme Iuppiter": aut certe testatur Iovem, quem in Aeneae invocavit adventu, ut "Iuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur". ibit et inlvserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore: et sic dixit ut "certantque inludere capto". non arma expedient? furentis haec verba sunt, ut ipsa paulo post 'quae mentem insania mutat?'; nam haec a sana non procedunt, ut imperet absentibus, ut 'ite ferte tela', cum sola sit. totaqve ex vrbe magna emphasis quod ait 'tota'. navalibvs de navalibus, ubi stant naves. avt vbi svm numquid in coetu sum? qvae mentem insania mvtat pervertit. et bene ei ex parte furentis datur oratio, ut 'date tela', ex parte retinentis mentem, ut 'quae mentem insania mutat?'. cvm sceptra dabas ut "vultis et his mecum pariter considere regnis", et alibi, "ac dominum Aenean in regna recepit". fidesqve subaudi 'en' etiam in sequentibus: aut certe, hic est quem dicunt portare deos. sane 'en' nominativo melius iungitur, ut "en Priamus". qvem secvm patrios et reliqua. quidam in utroque versu pro 'quem' legunt <'qui'>, ut sit vetus figura per ellipsin: ubi sunt qui aiunt patrios penates portasse et parentem umeris subisse? sane hic 'subisse' iuxta praesentem usum accusativo iunxit, cum alibi antique dativo usus sit, ut "subeunt luco" et "muroque subibant". confectvm ut e contrario "integer aevi".

non potui abreptum diuellere corpus et undis spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset: quem metui moritura? faces in castra tulissem 605 implessemque foros flammis natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat? infelix Dido, nunc te facta impia tangunt? tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare penatis, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 600 non potui abreptum diuellere corpus et undis spargere? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis? uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset: quem metui moritura? faces in castra tulissem 605 implessemque foros flammis natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 610 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli

non potvi abreptvm et reliqua. hoc est non mihi subvenit: nam cur non poterat in regno? ipsvm ascanivm aut qui est causa navigationis, ut "quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis"; aut ad patris dolorem, ut "qui nati coram me cernere letum fecisti". epvlandvm ponere quod fecit Procne occiso Ity filio propter stuprum sororis. in castra tvlissem classes dixit castra, ut "nos castra movemus": nam sequitur 'inplessemque foros flammis'. foros tabulata navium, ab eo quod incessus ferant: et est generis masculini, numeri tantum pluralis. cvm genere extinxem utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset. et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'. memet svper ipsa dedissem satis amatorie. sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba producitur, ut Vergilius "seseque in bella remittant"; at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius utrumque simul "tutemet a nobis iam quovis tempore vatum". quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicit "tutemet mirabere", id est tu. sol iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus: unde et 'devotor' et 'devotrix' dicitur qui inprecatur. non autem 'terrarum flammis', sed 'opera terrarum'. et bene invocat Solem, cui supra per numen Liberi sacrificavit. interpres cvrarvm aut quas patior, id est mearum curarum: aut generaliter curarum

auxilium imploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 610 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli auxilium imploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 610 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli auxilium imploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix: Cicero "quique interpretes corrumpendi iudicii solent esse", id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, arbitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse exposuit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem dicebant: Plautus in milite "quae mihi condicio nova et luculenta offertur per te interpretem". idem in Curculione "quod te praesente hic egit teque interprete". conscia ivno siluit rem turpem: sic supra "et pronuba Iuno". aut invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt. noctvrnis non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem. vlvlata per vrbes Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur: Iuvenalis "plangentis populi currit derisor Anubis". Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' in caelo sunt, ut "dicuntur geminae pestes cognomine dirae": 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, hoc est Tisiphone: nam Graece t…sis ultio dicitur. 'ululata' autem pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'. di morientis elissae aut manes dicit: unde est "vos o mihi manes este boni: quoniam superis adversa voluntas": aut certe ¢nairetikoÝs dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint: Horatius "te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas". et bene 'tardavit', quia necessitas fati

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 610 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli auxilium imploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes 610 et Dirae ultrices et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis aduertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret, 615 at bello audacis populi uexatus et armis, finibus extorris, complexu auulsus Iuli auxilium imploret uideatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

impediri potest, non penitus eludi: sic Vergilius "nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos". quidam hoc quod dicit 'di morientis Elissae' secundum eos tradunt, qui dicunt habere nos singulos deos nostros, ut "nec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui". accipite audite. meritvmqve malis advertite nvmen quod mali merentur. avdite preces inprecationes dicit: nam non sunt preces,ut paulo post 'inprecor arma armis'. infandvm capvt etiam in inprecatione nomen eius detestatur. adnare verbum familiare naufragio, ut in primo "huc pauci vestris adnavimus oris", id est per tempestatem venimus. et bono colore futura praedicit, quemadmodum Homerus, qui morituros divinantes frequenter inducit. fata iovis poscvnt 'fata' dicta, id est Iovis voluntas: hic ergo participium est, non nomen. terminvs haeret si hoc est inmutabile. avdacis popvli id est Rutulorum, sicut semper inducuntur: alibi "audacis Rutuli ad muros". et quidam volunt 'audacem' apud Vergilium dici fortem quem fortuna non sequitur, ut "audax quos rumpere Pallas" et alibi "at non audaci Turno". vexatvs hoc loco 'graviter vastatus'. finibvs extorris extra suas terras remotus, sicut extra solum 'exul'. et significat quando Euandri et Tarchonis petivit auxilium. complexv avvlsvs ivli quia scit quam sit carus patri Ascanius. avxilivm imploret sicut dictum est, ab Euandro et Tuscis. indigna svorvm fvnera aut indignorum, aut crudelia et magna, sicut veteres dicebant: 'suorum' autem Pallantis dicit et ceterorum. pacis iniqvae ut supra diximus, propter perditam linguam, habitum, nomen, quae solet victor inponere, sicut in XII. postulat Iuno. sed cadat ante diem Cato dicit iuxta Laurolavinium cum Aeneae socii praedas agerent,

haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo. tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis nec foedera sunto. 625 exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires. litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.'

proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato renovavit proelium, quo victus quidem est ab Aenea; qui tamen [Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius vero postea Mezen- tium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus. quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, extanginem dicunt repertum. 'ante diem' autem, ante fati necessitatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut ipse "sed misera ante diem". media ignota. haec precor id est sicut supra dictum est, inprecor. cvm sangvine fvndo quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore. tvm vos o tyrii non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est. nam si mandata sunt, quomodo 'genus futurum'? exercete id est fatigate.

GIACOMO LEOPARDI, SAGGIO SOPRA GLI ERRORI POPOLARI DEGLI ANTICHI

(1815) DELLA MAGIA Abbia o no esistito l'arte magica, esista o non esista tuttora, né è qui da ricercarsi, né è cosa da decidersi di leggeri. Wier, Godelman, Delrio, Bodin, Le Brun, Calmet, Tartarotti, Lugiati, Patuzzi, Staidel, Preati, Cavalese, Grimaldi, Mamachi, Maffei, Cauz, Carli ne hanno disputato, e nulla fino ad ora si è deciso, e si continuerà sempre a disputarne. Egli è certo che la massima parte degli antichi fu costantemente persuasa della verità di quest'arte e dei suoi terribili effetti; e qualora anche si dimostri che la Magia non è assolutamente una chimera, non potrà mai negarsi che gli errori popolari degli antichi intorno ad essa siano stati infiniti. Né potea infatti essere altrimenti. Ogni arcano è una sorgente d'illusioni, e un effetto meraviglioso ne fa immaginare mille altri assai più sorprendenti. Se a ciò si aggiunga il terrore

che ispiravano i magi colle loro notturne e spaventose operazioni, si vedrà che il popolo, stupefatto e inorridito, dovea quasi necessariamente attribuire all'arte magica una virtù illimitata. Si credé infatti che i magi avessero il potere di trar giù dal cielo la luna con incantesimi. Carmina vel coelo possunt deducere lunam; Carminibus Circe socios mutavit Ulixi (Verg.buc.VIII,60-61) disse Virgilio; e Seneca: Hoc docta Mycale thessalas docuit nurus, Unam inter omnes luna quam sequitur magam, Astris relictis. (Seneca, Hercules Oetaeus, 525-27) Orazio fa dire a Canidia: movere cereas imagines, Ut ipse nosti curiosus, et polo Deripere lunam vocibus possim meis (Hor.epod.XVII,76) e Ovidio a Medea: Iubeoque tremiscere montes, Et mugire solum, manesque exire sepulchris: Te quoque, luna, traho (Ov.met.VII,205-7) Altrove egli scrive della stessa incantatrice: Illa reluctantem curru deducere lunam Nititur, et tenebris abdere solis equos. Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit; Illa loco silvas vivaque saxa movet (Ov.her. VI,85-88) ………………………………………………………………….. Se dunque i magi esercitavano un potere assoluto sopra la luna, non è meraviglia che ne esercitassero uno simile sopra le stelle, sì inferiori alla luna nella idea popolare degli antichi. Virgilio ci conta che una maga promettea di farle volgere indietro: Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; Nocturnosque ciet Manes; mugire videbis

Sub pedibus terram, descendere montibus ornos.