Download - Textes

Transcript
Page 1: Textes

(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 1

Textes

Prīmō vēre (1962)

Joseph Tusiani

Prīmō vēre, prīmō vērenūllus potest homō flērecuī amōrem dī dedēre.

Et amōrem sī nātūranōn dōnāvit tibi dūra,sit amōris lūx ventūra.

Prīmō vēre quid sunt hōraesine flōre, sine amōre,sine bāsiōrum rōre ?

Page 2: Textes

(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 2

Doctrīna vesperī (1987)

Joseph Tusiani

Pulcher est vesper tenerēque splendet :omnis est tellūs nova amīca caelīet novus terrīs iterum est amīcus

mōbile caelum.

Textes

Mōbile hoc lūmen ? Super omne tēctumsōlis immōtī radiī videntur,prīma dum collis tegit umbra flōrēs

atque colōrēs.

Pulcher est vesper moriturque lēnissed morī numquam poterit serēnalectiō aeternae facilisque vītae

mortis in umbrīs.

Page 3: Textes

(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 3

Phōtographēma maritimum (1985)

Joseph Tusiani

Unda tacet subitō, subitō tacet hōra diūrna

sistunt ecce simul tempus et Ōceanus.

Altā vōce puer rīdet lūdēns in harēnā

atque eius rīsus tōta creāta tenet.

Textes

Page 4: Textes

(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 4

Fōns siccus (1985)

Joseph Tusiani

Ultimae guttae saliunt sonōrae

deinde sub terrā pereunt silentī :

vīta sīc fīnit, moriente cantū,

casta poētae.

Textes

Page 5: Textes

(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 5

Dē arte (1960-1989)

Joseph Tusiani

Ars est dē manibus pūrīs assūmere flōreset pūris manibus illōs trānsmittere gentī.

Textes

Ars est obscūrō dare carmina candida mundōatque hiemālem animum vērnā vestīre corōnā.

Ars est ēloquiō celebrāre silentia caelīet raucum terrae sonitum cognōscere, amīce.

Ars est quī dē tē mortālī nāscitur ōrdōimmortālis, amor lūcis per tempora noctis.


Top Related