textes
Post on 30-Dec-2015
24 Views
Preview:
DESCRIPTION
TRANSCRIPT
(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 1
Textes
Prīmō vēre (1962)
Joseph Tusiani
Prīmō vēre, prīmō vērenūllus potest homō flērecuī amōrem dī dedēre.
Et amōrem sī nātūranōn dōnāvit tibi dūra,sit amōris lūx ventūra.
Prīmō vēre quid sunt hōraesine flōre, sine amōre,sine bāsiōrum rōre ?
(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 2
Doctrīna vesperī (1987)
Joseph Tusiani
Pulcher est vesper tenerēque splendet :omnis est tellūs nova amīca caelīet novus terrīs iterum est amīcus
mōbile caelum.
Textes
Mōbile hoc lūmen ? Super omne tēctumsōlis immōtī radiī videntur,prīma dum collis tegit umbra flōrēs
atque colōrēs.
Pulcher est vesper moriturque lēnissed morī numquam poterit serēnalectiō aeternae facilisque vītae
mortis in umbrīs.
(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 3
Phōtographēma maritimum (1985)
Joseph Tusiani
Unda tacet subitō, subitō tacet hōra diūrna
sistunt ecce simul tempus et Ōceanus.
Altā vōce puer rīdet lūdēns in harēnā
atque eius rīsus tōta creāta tenet.
Textes
(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 4
Fōns siccus (1985)
Joseph Tusiani
Ultimae guttae saliunt sonōrae
deinde sub terrā pereunt silentī :
vīta sīc fīnit, moriente cantū,
casta poētae.
Textes
(L. Isebaert - UCL 2002-2003) 5
Dē arte (1960-1989)
Joseph Tusiani
Ars est dē manibus pūrīs assūmere flōreset pūris manibus illōs trānsmittere gentī.
Textes
Ars est obscūrō dare carmina candida mundōatque hiemālem animum vērnā vestīre corōnā.
Ars est ēloquiō celebrāre silentia caelīet raucum terrae sonitum cognōscere, amīce.
…
Ars est quī dē tē mortālī nāscitur ōrdōimmortālis, amor lūcis per tempora noctis.
top related